CROCOLYCUS

CROCOLYCUS
CROCOLYCUS
Graece Κροκόλυκος, recentioribus Graecis dictus est Lycii sucus, quô capillos olim mulieres tingebant, quôque etiamnum lanas elegantissimô colore luteô infici tradunt. Est autem Lycium priscis arbor spinosa, m Lycia praecipue, quae corticem habet pallidum et coloris buxei; sucum etiam itidem Lycium dictum, crocei coloris. Pyxacanthos nonnullis a foliis buxi et quod spinosa. Salmas. ad Solin. p. 1164.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”